[1] Factum est autem cum Apollo esset Corinthi,
ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum,
et inveniret quosdam discipulos :
[2] dixitque ad eos :
Si Spiritum Sanctum accepistis credentes ?
At illi dixerunt ad eum :
Sed neque si Spiritus Sanctus est,
audivimus.
[3] Ille vero ait :
In quo ergo baptizati estis ?
Qui dixerunt :
In Joannis baptismate.
[4] Dixit autem Paulus :
Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum,
dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent,
hoc est,
in Jesum.
[5] His auditis,
baptizati sunt in nomine Domini Jesu.
[6] Et cum imposuisset illis manus Paulus,
venit Spiritus Sanctus super eos,
et loquebantur linguis,
et prophetabant.
[7] Erant autem omnes viri fere duodecim.
[8] Introgressus autem synagogam,
cum fiducia loquebatur per tres menses,
disputans et suadens de regno Dei.
[9] Cum autem quidam indurarentur,
et non crederent,
maledicentes viam Domini coram multitudine,
discedens ab eis,
segregavit discipulos,
quotidie disputans in schola tyranni cujusdam.
[10] Hoc autem factum est per biennium,
ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini,
Judæi atque gentiles.
[11] Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli,
[12] ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia,
et recedebant ab eis languores,
et spiritus nequam egrediebantur.
[13] Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu,
dicentes :
Adjuro vos per Jesum,
quem Paulus prædicat.
[14] Erant autem quidam Judæi,
Scevæ principis sacerdotum septem filii,
qui hoc faciebant.
[15] Respondens autem spiritus nequam dixit eis :
Jesum novi,
et Paulum scio :
vos autem qui estis ?
[16] Et insiliens in eos homo,
in quo erat dæmonium pessimum,
et dominatus amborum,
invaluit contra eos,
ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
[17] Hoc autem notum factum est omnibus Judæis,
atque gentilibus qui habitabant Ephesi :
et cecidit timor super omnes illos,
et magnificabatur nomen Domini Jesu.
[18] Multique credentium veniebant,
confitentes et annuntiantes actus suos.
[19] Multi autem ex eis,
qui fuerant curiosa sectati,
contulerunt libros,
et combusserunt coram omnibus :
et computatis pretiis illorum,
invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.
[20] Ita fortiter crescebat verbum Dei,
et confirmabatur.
[21] His autem expletis,
proposuit Paulus in Spiritu,
transita Macedonia et Achaia,
ire Jerosolymam,
dicens :
Quoniam postquam fuero ibi,
oportet me et Romam videre.
[22] Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi,
Timotheum et Erastum,
ipse remansit ad tempus in Asia.
[23] Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.
[24] Demetrius enim quidam nomine,
argentarius,
faciens ædes argenteas Dianæ,
præstabat artificibus non modicum quæstum :
[25] quos convocans,
et eos qui hujusmodi erant opifices,
dixit :
Viri,
scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio :
[26] et videtis et auditis quia non solum Ephesi,
sed pene totius Asiæ,
Paulus hic suadens avertit multam turbam,
dicens :
Quoniam non sunt dii,
qui manibus fiunt.
[27] Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire,
sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur,
sed et destrui incipiet majestas ejus,
quam tota Asia et orbis colit.
[28] His auditis,
repleti sunt ira,
et exclamaverunt dicentes :
Magna Diana Ephesiorum.
[29] Et impleta est civitas confusione,
et impetum fecerunt uno animo in theatrum,
rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus,
comitibus Pauli.
[30] Paulo autem volente intrare in populum,
non permiserunt discipuli.
[31] Quidam autem et de Asiæ principibus,
qui erant amici ejus,
miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum :
[32] alii autem aliud clamabant.
Erat enim ecclesia confusa :
et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
[33] De turba autem detraxerunt Alexandrum,
propellentibus eum Judæis.
Alexander autem manu silentio postulato,
volebat reddere rationem populo.
[34] Quem ut cognoverunt Judæum esse,
vox facta una est omnium,
quasi per horas duas clamantium :
Magna Diana Ephesiorum.
[35] Et cum sedasset scriba turbas,
dixit :
Viri Ephesii,
quis enim est hominum,
qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ,
Jovisque prolis ?
[36] Cum ergo his contradici non possit,
oportet vos sedatos esse,
et nihil temere agere.
[37] Adduxistis enim homines istos,
neque sacrilegos,
neque blasphemantes deam vestram.
[38] Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices,
habent adversus aliquem causam,
conventus forenses aguntur,
et proconsules sunt :
accusent invicem.
[39] Si quid autem alterius rei quæritis,
in legitima ecclesia poterit absolvi.
[40] Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ,
cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius.
Et cum hæc dixisset,
dimisit ecclesiam.