[1] Paulus et Timotheus,
servi Jesu Christi,
omnibus sanctis in Christo Jesu,
qui sunt Philippis,
cum episcopis et diaconibus.
[2] Gratia vobis,
et pax a Deo Patre nostro,
et Domino Jesu Christo.
[3] Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
[4] semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis,
cum gaudio deprecationem faciens,
[5] super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.
[6] Confidens hoc ipsum,
quia qui cœpit in vobis opus bonum,
perficiet usque in diem Christi Jesu :
[7] sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis :
eo quod habeam vos in corde,
et in vinculis meis,
et in defensione,
et confirmatione Evangelii,
socios gaudii mei omnes vos esse.
[8] Testis enim mihi est Deus,
quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.
[9] Et hoc oro,
ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia,
et in omni sensu :
[10] ut probetis potiora,
ut sitis sinceri,
et sine offensa in diem Christi,
[11] repleti fructu justitiæ per Jesum Christum,
in gloriam et laudem Dei.
[12] Scire autem vos volo fratres,
quia quæ circa me sunt,
magis ad profectum venerunt Evangelii :
[13] ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio,
et in ceteris omnibus,
[14] et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis,
abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.
[15] Quidam quidem et propter invidiam et contentionem :
quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant :
[16] quidam ex caritate,
scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
[17] Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere,
existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
[18] Quid enim ?
Dum omni modo sive per occasionem,
sive per veritatem,
Christus annuntietur :
et in hoc gaudeo,
sed et gaudebo.
[19] Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem,
per vestram orationem,
et subministrationem Spiritus Jesu Christi,
[20] secundum exspectationem et spem meam,
quia in nullo confundar :
sed in omni fiducia sicut semper,
et nunc magnificabitur Christus in corpore meo,
sive per vitam,
sive per mortem.
[21] Mihi enim vivere Christus est,
et mori lucrum.
[22] Quod si vivere in carne,
hic mihi fructus operis est,
et quid eligam ignoro.
[23] Coarctor autem e duobus :
desiderium habens dissolvi,
et esse cum Christo,
multo magis melius :
[24] permanere autem in carne,
necessarium propter vos.
[25] Et hoc confidens scio quia manebo,
et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum,
et gaudium fidei :
[26] ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me,
per meum adventum iterum ad vos.
[27] Tantum digne Evangelio Christi conversamini :
ut sive cum venero,
et videro vos,
sive absens audiam de vobis,
quia statis in uno spiritu unanimes,
collaborantes fidei Evangelii :
[28] et in nullo terreamini ab adversariis :
quæ illis est causa perditionis,
vobis autem salutis,
et hoc a Deo :
[29] quia vobis donatum est pro Christo,
non solum ut in eum credatis,
sed ut etiam pro illo patiamini :
[30] idem certamen habentes,
quale et vidistis in me,
et nunc audistis de me.