[1] Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ,
et erat mater Jesu ibi.
[2] Vocatus est autem et Jesus,
et discipuli ejus,
ad nuptias.
[3] Et deficiente vino,
dicit mater Jesu ad eum :
Vinum non habent.
[4] Et dicit ei Jesus :
Quid mihi et tibi est,
mulier ?
nondum venit hora mea.
[5] Dicit mater ejus ministris :
Quodcumque dixerit vobis,
facite.
[6] Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum,
capientes singulæ metretas binas vel ternas.
[7] Dicit eis Jesus :
Implete hydrias aqua.
Et impleverunt eas usque ad summum.
[8] Et dicit eis Jesus :
Haurite nunc,
et ferte architriclino.
Et tulerunt.
[9] Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam,
et non sciebat unde esset,
ministri autem sciebant,
qui hauserant aquam :
vocat sponsum architriclinus,
[10] et dicit ei :
Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint,
tunc id,
quod deterius est.
Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
[11] Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ;
et manifestavit gloriam suam,
et crediderunt in eum discipuli ejus.
[12] Post hoc descendit Capharnaum ipse,
et mater ejus,
et fratres ejus,
et discipuli ejus :
et ibi manserunt non multis diebus.
[13] Et prope erat Pascha Judæorum,
et ascendit Jesus Jerosolymam :
[14] et invenit in templo vendentes boves,
et oves,
et columbas,
et numularios sedentes.
[15] Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis,
omnes ejecit de templo,
oves quoque,
et boves,
et numulariorum effudit æs,
et mensas subvertit.
[16] Et his qui columbas vendebant,
dixit :
Auferte ista hinc,
et nolite facere domum patris mei,
domum negotiationis.
[17] Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est :
Zelus domus tuæ comedit me.
[18] Responderunt ergo Judæi,
et dixerunt ei :
Quod signum ostendis nobis,
quia hæc facis ?
[19] Respondit Jesus,
et dixit eis :
Solvite templum hoc,
et in tribus diebus excitabo illud.
[20] Dixerunt ergo Judæi :
Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc,
et tu in tribus diebus excitabis illud ?
[21] Ille autem dicebat de templo corporis sui.
[22] Cum ergo resurrexisset a mortuis,
recordati sunt discipuli ejus,
quia hoc dicebat,
et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.
[23] Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo,
multi crediderunt in nomine ejus,
videntes signa ejus,
quæ faciebat.
[24] Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis,
eo quod ipse nosset omnes,
[25] et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine :
ipse enim sciebat quid esset in homine.