[1] Et factum est post mortem Moysi servi Domini,
ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun,
ministrum Moysi,
et diceret ei :
[2] Moyses servus meus mortuus est :
surge,
et transi Jordanem istum tu,
et omnis populus tecum,
in terram quam ego dabo filiis Israël.
[3] Omnem locum,
quem calcaverit vestigium pedis vestri,
vobis tradam,
sicut locutus sum Moysi.
[4] A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten,
omnis terra Hethæorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester.
[5] Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ :
sicut fui cum Moyse,
ita ero tecum :
non dimittam,
nec derelinquam te.
[6] Confortare,
et esto robustus :
tu enim sorte divides populo huic terram,
pro qua juravi patribus suis,
ut traderem eam illis.
[7] Confortare igitur,
et esto robustus valde,
ut custodias,
et facias omnem legem,
quam præcepit tibi Moyses servus meus :
ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram,
ut intelligas cuncta quæ agis.
[8] Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo :
sed meditaberis in eo diebus ac noctibus,
ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo :
tunc diriges viam tuam,
et intelliges eam.
[9] Ecce præcipio tibi :
confortare,
et esto robustus.
Noli metuere,
et noli timere :
quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris.
[10] Præcepitque Josue principibus populi,
dicens :
Transite per medium castrorum,
et imperate populo,
ac dicite :
[11] Præparate vobis cibaria :
quoniam post diem tertium transibitis Jordanem,
et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis.
[12] Rubenitis quoque et Gaditis,
et dimidiæ tribui Manasse,
ait :
[13] Mementote sermonis,
quem præcepit vobis Moyses famulus Domini,
dicens :
Dominus Deus vester dedit vobis requiem,
et omnem terram.
[14] Uxores vestræ,
et filii,
ac jumenta manebunt in terra,
quam tradidit vobis Moyses trans Jordanem :
vos autem transite armati ante fratres vestros,
omnes fortes manu,
et pugnate pro eis,
[15] donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit,
et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis :
et sic revertimini in terram possessionis vestræ,
et habitabitis in ea,
quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum.
[16] Responderuntque ad Josue,
atque dixerunt :
Omnia quæ præcepisti nobis,
faciemus :
et quocumque miseris,
ibimus.
[17] Sicut obedivimus in cunctis Moysi,
ita obediemus et tibi :
tantum sit Dominus Deus tuus tecum,
sicut fuit cum Moyse.
[18] Qui contradixerit ori tuo,
et non obedierit cunctis sermonibus,
quos præceperis ei,
moriatur.
Tu tantum confortare,
et viriliter age.