[1] Et ingressus perambulabat Jericho.
[2] Et ecce vir nomine Zachæus :
et hic princeps erat publicanorum,
et ipse dives :
[3] et quærebat videre Jesum,
quis esset :
et non poterat præ turba,
quia statura pusillus erat.
[4] Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum :
quia inde erat transiturus.
[5] Et cum venisset ad locum,
suspiciens Jesus vidit illum,
et dixit ad eum :
Zachæe,
festinans descende :
quia hodie in domo tua oportet me manere.
[6] Et festinans descendit,
et excepit illum gaudens.
[7] Et cum viderent omnes,
murmurabant,
dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.
[8] Stans autem Zachæus,
dixit ad Dominum :
Ecce dimidium bonorum meorum,
Domine,
do pauperibus :
et si quid aliquem defraudavi,
reddo quadruplum.
[9] Ait Jesus ad eum :
Quia hodie salus domui huic facta est :
eo quod et ipse filius sit Abrahæ.
[10] Venit enim Filius hominis quærere,
et salvum facere quod perierat.
[11] Hæc illis audientibus adjiciens,
dixit parabolam,
eo quod esset prope Jerusalem :
et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
[12] Dixit ergo :
Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum,
et reverti.
[13] Vocatis autem decem servis suis,
dedit eis decem mnas,
et ait ad illos :
Negotiamini dum venio.
[14] Cives autem ejus oderant eum :
et miserunt legationem post illum,
dicentes :
Nolumus hunc regnare super nos.
[15] Et factum est ut rediret accepto regno :
et jussit vocari servos,
quibus dedit pecuniam,
ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
[16] Venit autem primus dicens :
Domine,
mna tua decem mnas acquisivit.
[17] Et ait illi :
Euge bone serve,
quia in modico fuisti fidelis,
eris potestatem habens super decem civitates.
[18] Et alter venit,
dicens :
Domine,
mna tua fecit quinque mnas.
[19] Et huic ait :
Et tu esto super quinque civitates.
[20] Et alter venit,
dicens :
Domine,
ecce mna tua,
quam habui repositam in sudario :
[21] timui enim te,
quia homo austerus es :
tollis quod non posuisti,
et metis quod non seminasti.
[22] Dicit ei :
De ore tuo te judico,
serve nequam.
Sciebas quod ego homo austerus sum,
tollens quod non posui,
et metens quod non seminavi :
[23] et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam,
ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ?
[24] Et astantibus dixit :
Auferte ab illo mnam,
et date illi qui decem mnas habet.
[25] Et dixerunt ei :
Domine,
habet decem mnas.
[26] Dico autem vobis,
quia omni habenti dabitur,
et abundabit :
ab eo autem qui non habet,
et quod habet auferetur ab eo.
[27] Verumtamen inimicos meos illos,
qui noluerunt me regnare super se,
adducite huc :
et interficite ante me.
[28] Et his dictis,
præcedebat ascendens Jerosolymam.
[29] Et factum est,
cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam,
ad montem qui vocatur Oliveti,
misit duos discipulos suos,
[30] dicens :
Ite in castellum quod contra est :
in quod introëuntes,
invenietis pullum asinæ alligatum,
cui nemo umquam hominum sedit :
solvite illum,
et adducite.
[31] Et si quis vos interrogaverit :
Quare solvitis ?
sic dicetis ei :
Quia Dominus operam ejus desiderat.
[32] Abierunt autem qui missi erant :
et invenerunt,
sicut dixit illis,
stantem pullum.
[33] Solventibus autem illis pullum,
dixerunt domini ejus ad illos :
Quid solvitis pullum ?
[34] At illi dixerunt :
Quia Dominus eum necessarium habet.
[35] Et duxerunt illum ad Jesum.
Et jactantes vestimenta sua supra pullum,
imposuerunt Jesum.
[36] Eunte autem illo,
substernebant vestimenta sua in via :
[37] et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti,
cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus,
quas viderant,
virtutibus,
[38] dicentes :
Benedictus,
qui venit rex in nomine Domini :
pax in cælo,
et gloria in excelsis.
[39] Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum :
Magister,
increpa discipulos tuos.
[40] Quibus ipse ait :
Dico vobis,
quia si hi tacuerint,
lapides clamabunt.
[41] Et ut appropinquavit,
videns civitatem flevit super illam,
dicens :
[42] Quia si cognovisses et tu,
et quidem in hac die tua,
quæ ad pacem tibi :
nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
[43] Quia venient dies in te :
et circumdabunt te inimici tui vallo,
et circumdabunt te :
et coangustabunt te undique :
[44] et ad terram prosternent te,
et filios tuos,
qui in te sunt,
et non relinquent in te lapidem super lapidem :
eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.
[45] Et ingressus in templum,
cœpit ejicere vendentes in illo,
et ementes,
[46] dicens illis :
Scriptum est :
Quia domus mea domus orationis est :
vos autem fecistis illam speluncam latronum.
[47] Et erat docens quotidie in templo.
Principes autem sacerdotum,
et scribæ,
et princeps plebis quærebant illum perdere :
[48] et non inveniebant quid facerent illi.
Omnis enim populus suspensus erat,
audiens illum.