[1] Sed post triennii tempus,
cognovit Judas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna,
[2] et tenuisse regiones adversus Antiochum,
et ducem ejus Lysiam.
[3] Alcimus autem quidam,
qui summus sacerdos fuerat,
sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis,
considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare,
[4] venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno,
offerens ei coronam auream et palmam,
super hæc et thallos,
qui templi esse videbantur.
Et ipsa quidem die siluit.
[5] Tempus autem opportunum dementiæ suæ nactus,
convocatus a Demetrio ad consilium,
et interrogatus quibus rebus et consiliis Judæi niterentur,
[6] respondit :
Ipsi qui dicuntur Assidæi Judæorum,
quibus præest Judas Machabæus,
bella nutriunt,
et seditiones movent,
nec patiuntur regnum esse quietum :
[7] nam et ego defraudatus parentum gloria (
dico autem summo sacerdotio)
huc veni :
[8] primo quidem utilitatibus regis fidem servans,
secundo autem etiam civibus consulens :
nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur.
[9] Sed oro his singulis,
o rex,
cognitis,
et regioni et generi,
secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus,
prospice :
[10] nam,
quamdiu superest Judas,
impossibile est pacem esse negotiis.
[11] Talibus autem ab hoc dictis,
et ceteri amici hostiliter se habentes adversus Judam,
inflammaverunt Demetrium.
[12] Qui statim Nicanorem præpositum elephantorum ducem misit in Judæam :
[13] datis mandatis ut ipsum quidem Judam caperet :
eos vero qui cum illo erant,
dispergeret,
et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem.
[14] Tunc gentes quæ de Judæa fugerant Judam,
gregatim se Nicanori miscebant,
miserias et clades Judæorum prosperitates rerum suarum existimantes.
[15] Audito itaque Judæi Nicanoris adventu,
et conventu nationum,
conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit,
ut in æternum custodiret,
quique suam portionem signis evidentibus protegit.
[16] Imperante autem duce,
statim inde moverunt,
conveneruntque ad castellum Dessau.
[17] Simon vero frater Judæ commiserat cum Nicanore :
sed conterritus est repentino adventu adversariorum.
[18] Nicanor tamen,
audiens virtutem comitum Judæ,
et animi magnitudinem quam pro patriæ certaminibus habebant,
sanguine judicium facere metuebat.
[19] Quam ob rem præmisit Posidonium,
et Theodotium,
et Matthiam,
ut darent dextras atque acciperent.
[20] Et cum diu de his consilium ageretur,
et ipse dux ad multitudinem retulisset,
omnium una fuit sententia amicitiis annuere.
[21] Itaque diem constituerunt,
qua secreto inter se agerent :
et singulis sellæ prolatæ sunt,
et positæ.
[22] Præcepit autem Judas armatos esse locis opportunis,
ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur :
et congruum colloquium fecerunt.
[23] Morabatur autem Nicanor Jerosolymis,
nihilque inique agebat :
gregesque turbarum quæ congregatæ fuerant,
dimisit.
[24] Habebat autem Judam semper carum ex animo,
et erat viro inclinatus.
[25] Rogavitque eum ducere uxorem,
filiosque procreare.
Nuptias fecit :
quiete egit,
communiterque vivebant.
[26] Alcimus autem,
videns caritatem illorum ad invicem et conventiones,
venit ad Demetrium,
et dicebat Nicanorem rebus alienis assentire,
Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse.
[27] Itaque rex exasperatus,
et pessimis hujus criminationibus irritatus,
scripsit Nicanori,
dicens graviter quidem se ferre de amicitiæ conventione,
jubere tamen Machabæum citius vinctum mittere Antiochiam.
[28] Quibus cognitis,
Nicanor consternabatur,
et graviter ferebat,
si ea quæ convenerant irrita faceret,
nihil læsus a viro :
[29] sed quia regi resistere non poterat,
opportunitatem observabat qua præceptum perficeret.
[30] At Machabæus,
videns secum austerius agere Nicanorem,
et consuetum occursum ferocius exhibentem,
intelligens non ex bono esse austeritatem istam,
paucis suorum congregatis,
occultavit se a Nicanore.
[31] Quod cum ille cognovit,
fortiter se a viro præventum,
venit ad maximum et sanctissimum templum :
et sacerdotibus solitas hostias offerentibus,
jussit sibi tradi virum.
[32] Quibus cum juramento dicentibus nescire se ubi esset qui quærebatur,
extendens manum ad templum,
[33] juravit,
dicens :
Nisi Judam mihi vinctum tradideritis,
istud Dei fanum in planitiem deducam,
et altare effodiam,
et templum hoc Libero patri consecrabo.
[34] Et his dictis abiit.
Sacerdotes autem protendentes manus in cælum,
invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum,
hæc dicentes :
[35] Tu,
Domine universorum,
qui nullius indiges,
voluisti templum habitationis tuæ fieri in nobis.
[36] Et nunc,
Sancte sanctorum,
omnium Domine,
conserva in æternum impollutam domum istam,
quæ nuper mundata est.
[37] Razias autem quidam de senioribus ab Jerosolymis delatus est Nicanori,
vir amator civitatis,
et bene audiens :
qui pro affectu pater Judæorum appellabatur.
[38] Hic multis temporibus continentiæ propositum tenuit in Judaismo,
corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia.
[39] Volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Judæos,
misit milites quingentos ut eum comprehenderent.
[40] Putabat enim,
si illum decepisset,
se cladem Judæis maximam illaturum.
[41] Turbis autem irruere in domum ejus,
et januam dirumpere :
atque ignem admovere cupientibus,
cum jam comprehenderetur,
gladio se petiit,
[42] eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus,
et contra natales suos indignis injuriis agi.
[43] Sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset,
et turbæ intra ostia irrumperent,
recurrens audacter ad murum præcipitavit semetipsum viriliter in turbas :
[44] quibus velociter locum dantibus casui ejus,
venit per mediam cervicem.
[45] Et cum adhuc spiraret,
accensus animo,
surrexit,
et cum sanguis ejus magno fluxu deflueret,
et gravissimis vulneribus esset saucius,
cursu turbam pertransiit :
[46] et stans supra quamdam petram præruptam,
et jam exsanguis effectus,
complexus intestina sua,
utrisque manibus projecit super turbas,
invocans dominatorem vitæ ac spiritus ut hæc illi iterum redderet :
atque ita vita defunctus est.