[1] Mane autem facto,
consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum,
ut eum morti traderent.
[2] Et vinctum adduxerunt eum,
et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.
[3] Tunc videns Judas,
qui eum tradidit,
quod damnatus esset,
pœnitentia ductus,
retulit triginta argenteos principibus sacerdotum,
et senioribus,
[4] dicens :
Peccavi,
tradens sanguinem justum.
At illi dixerunt :
Quid ad nos ?
tu videris.
[5] Et projectis argenteis in templo,
recessit :
et abiens laqueo se suspendit.
[6] Principes autem sacerdotum,
acceptis argenteis,
dixerunt :
Non licet eos mittere in corbonam :
quia pretium sanguinis est.
[7] Consilio autem inito,
emerunt ex illis agrum figuli,
in sepulturam peregrinorum.
[8] Propter hoc vocatus est ager ille,
Haceldama,
hoc est,
Ager sanguinis,
usque in hodiernum diem.
[9] Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam,
dicentem :
Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati,
quem appretiaverunt a filiis Israël :
[10] et dederunt eos in agrum figuli,
sicut constituit mihi Dominus.
[11] Jesus autem stetit ante præsidem,
et interrogavit eum præses,
dicens :
Tu es rex Judæorum ?
Dicit illi Jesus :
Tu dicis.
[12] Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus,
nihil respondit.
[13] Tunc dicit illi Pilatus :
Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ?
[14] Et non respondit ei ad ullum verbum,
ita ut miraretur præses vehementer.
[15] Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum,
quem voluissent :
[16] habebat autem tunc vinctum insignem,
qui dicebatur Barabbas.
[17] Congregatis ergo illis,
dixit Pilatus :
Quem vultis dimittam vobis :
Barabbam,
an Jesum,
qui dicitur Christus ?
[18] Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
[19] Sedente autem illo pro tribunali,
misit ad eum uxor ejus,
dicens :
Nihil tibi,
et justo illi :
multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
[20] Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam,
Jesum vero perderent.
[21] Respondens autem præses,
ait illis :
Quem vultis vobis de duobus dimitti ?
At illi dixerunt :
Barabbam.
[22] Dicit illis Pilatus :
Quid igitur faciam de Jesu,
qui dicitur Christus ?
[23] Dicunt omnes :
Crucifigatur.
Ait illis præses :
Quid enim mali fecit ?
At illi magis clamabant dicentes :
Crucifigatur.
[24] Videns autem Pilatus quia nihil proficeret,
sed magis tumultus fieret :
accepta aqua,
lavit manus coram populo,
dicens :
Innocens ego sum a sanguine justi hujus :
vos videritis.
[25] Et respondens universus populus,
dixit :
Sanguis ejus super nos,
et super filios nostros.
[26] Tunc dimisit illis Barabbam :
Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
[27] Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium,
congregaverunt ad eum universam cohortem :
[28] et exuentes eum,
chlamydem coccineam circumdederunt ei,
[29] et plectentes coronam de spinis,
posuerunt super caput ejus,
et arundinem in dextera ejus.
Et genu flexo ante eum,
illudebant ei,
dicentes :
Ave rex Judæorum.
[30] Et exspuentes in eum,
acceperunt arundinem,
et percutiebant caput ejus.
[31] Et postquam illuserunt ei,
exuerunt eum chlamyde,
et induerunt eum vestimentis ejus,
et duxerunt eum ut crucifigerent.
[32] Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum,
nomine Simonem :
hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.
[33] Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha,
quod est Calvariæ locus.
[34] Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum.
Et cum gustasset,
noluit bibere.
[35] Postquam autem crucifixerunt eum,
diviserunt vestimenta ejus,
sortem mittentes :
ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem :
Diviserunt sibi vestimenta mea,
et super vestem meam miserunt sortem.
[36] Et sedentes servabant eum.
[37] Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam :
Hic est Jesus rex Judæorum.
[38] Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones :
unus a dextris,
et unus a sinistris.
[39] Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,
[40] et dicentes :
Vah !
qui destruis templum Dei,
et in triduo illud reædificas :
salva temetipsum :
si Filius Dei es,
descende de cruce.
[41] Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant :
[42] Alios salvos fecit,
seipsum non potest salvum facere :
si rex Israël est,
descendat nunc de cruce,
et credimus ei :
[43] confidit in Deo :
liberet nunc,
si vult eum :
dixit enim :
Quia Filius Dei sum.
[44] Idipsum autem et latrones,
qui crucifixi erant cum eo,
improperabant ei.
[45] A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.
[46] Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna,
dicens :
Eli,
Eli,
lamma sabacthani ?
hoc est :
Deus meus,
Deus meus,
ut quid dereliquisti me ?
[47] Quidam autem illic stantes,
et audientes,
dicebant :
Eliam vocat iste.
[48] Et continuo currens unus ex eis,
acceptam spongiam implevit aceto,
et imposuit arundini,
et dabat ei bibere.
[49] Ceteri vero dicebant :
Sine,
videamus an veniat Elias liberans eum.
[50] Jesus autem iterum clamans voce magna,
emisit spiritum.
[51] Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum :
et terra mota est,
et petræ scissæ sunt,
[52] et monumenta aperta sunt :
et multa corpora sanctorum,
qui dormierant,
surrexerunt.
[53] Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus,
venerunt in sanctam civitatem,
et apparuerunt multis.
[54] Centurio autem,
et qui cum eo erant,
custodientes Jesum,
viso terræmotu,
et his quæ fiebant,
timuerunt valde,
dicentes :
Vere Filius Dei erat iste.
[55] Erant autem ibi mulieres multæ a longe,
quæ secutæ erant Jesum a Galilæa,
ministrantes ei :
[56] inter quas erat Maria Magdalene,
et Maria Jacobi,
et Joseph mater,
et mater filiorum Zebedæi.
[57] Cum autem sero factum esset,
venit quidam homo dives ab Arimathæa,
nomine Joseph,
qui et ipse discipulus erat Jesu :
[58] hic accessit ad Pilatum,
et petiit corpus Jesu.
Tunc Pilatus jussit reddi corpus.
[59] Et accepto corpore,
Joseph involvit illud in sindone munda,
[60] et posuit illud in monumento suo novo,
quod exciderat in petra.
Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti,
et abiit.
[61] Erant autem ibi Maria Magdalene,
et altera Maria,
sedentes contra sepulchrum.
[62] Altera autem die,
quæ est post Parasceven,
convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum,
[63] dicentes :
Domine,
recordati sumus,
quia seductor ille dixit adhuc vivens :
Post tres dies resurgam.
[64] Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium :
ne forte veniant discipuli ejus,
et furentur eum,
et dicant plebi :
Surrexit a mortuis :
et erit novissimus error pejor priore.
[65] Ait illis Pilatus :
Habetis custodiam,
ite,
custodite sicut scitis.
[66] Illi autem abeuntes,
munierunt sepulchrum,
signantes lapidem,
cum custodibus.