[1] Venerunt ergo viri Cariathiarim,
et reduxerunt arcam Domini,
et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa :
Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt,
ut custodiret arcam Domini.
[2] Et factum est,
ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim,
multiplicati sunt dies (
erat quippe jam annus vigesimus),
et requievit omnis domus Israël post Dominum.
[3] Ait autem Samuel ad universam domum Israël,
dicens :
Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum,
auferte deos alienos de medio vestri,
Baalim et Astaroth :
et præparate corda vestra Domino,
et servite ei soli,
et eruet vos de manu Philisthiim.
[4] Abstulerunt ergo filii Israël Baalim et Astaroth,
et servierunt Domino soli.
[5] Dixit autem Samuel :
Congregate universum Israël in Masphath,
ut orem pro vobis Dominum.
[6] Et convenerunt in Masphath :
hauseruntque aquam,
et effuderunt in conspectu Domini :
et jejunaverunt in die illa atque dixerunt ibi :
Peccavimus Domino.
Judicavitque Samuel filios Israël in Masphath.
[7] Et audierunt Philisthiim quod congregati essent filii Israël in Masphath,
et ascenderunt satrapæ Philisthinorum ad Israël.
Quod cum audissent filii Israël,
timuerunt a facie Philisthinorum.
[8] Dixeruntque ad Samuelem :
Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum,
ut salvet nos de manu Philisthinorum.
[9] Tulit autem Samuel agnum lactentem unum,
et obtulit illum holocaustum integrum Domino :
et clamavit Samuel ad Dominum pro Israël,
et exaudivit eum Dominus.
[10] Factum est autem,
cum Samuel offerret holocaustum,
Philisthiim iniere prælium contra Israël :
intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim,
et exterruit eos,
et cæsi sunt a facie Israël.
[11] Egressique viri Israël de Masphath,
persecuti sunt Philisthæos,
et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar.
[12] Tulit autem Samuel lapidem unum,
et posuit eum inter Masphath et inter Sen :
et vocavit nomen loci illius,
Lapis adjutorii.
Dixitque :
Hucusque auxiliatus est nobis Dominus.
[13] Et humiliati sunt Philisthiim,
nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël.
Facta est itaque manus Domini super Philisthæos cunctis diebus Samuelis.
[14] Et redditæ sunt urbes quas tulerant Philisthiim ab Israël,
Israëli,
ab Accaron usque Geth,
et terminos suos :
liberavitque Israël de manu Philisthinorum,
eratque pax inter Israël et Amorrhæum.
[15] Judicabat quoque Samuel Israëlem cunctis diebus vitæ suæ :
[16] et ibat per singulos annos circuiens Bethel et Galgala et Masphath,
et judicabat Israëlem in supradictis locis.
[17] Revertebaturque in Ramatha :
ibi enim erat domus ejus,
et ibi judicabat Israëlem :
ædificavit etiam ibi altare Domino.