[1] Et addidit furor Domini irasci contra Israël,
commovitque David in eis dicentem :
Vade,
numera Israël et Judam.
[2] Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui :
Perambula omnes tribus Israël a Dan usque Bersabee,
et numerate populum,
ut sciam numerum ejus.
[3] Dixitque Joab regi :
Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum,
quantus nunc est,
iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis :
sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi ?
[4] Obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus :
egressusque est Joab et princeps militum a facie regis,
ut numerarent populum Israël.
[5] Cumque pertransissent Jordanem,
venerunt in Aroër ad dexteram urbis,
quæ est in valle Gad :
[6] et per Jazer transierunt in Galaad,
et in terram inferiorem Hodsi,
et venerunt in Dan silvestria.
Circumeuntesque juxta Sidonem,
[7] transierunt prope mœnia Tyri,
et omnem terram Hevæi et Chananæi,
veneruntque ad meridiem Juda in Bersabee :
[8] et lustrata universa terra,
affuerunt post novem menses et viginti dies in Jerusalem.
[9] Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi,
et inventa sunt de Israël octingenta millia virorum fortium qui educerent gladium,
et de Juda quingenta millia pugnatorum.
[10] Percussit autem cor David eum,
postquam numeratus est populus :
et dixit David ad Dominum :
Peccavi valde in hoc facto :
sed precor,
Domine,
ut transferas iniquitatem servi tui,
quia stulte egi nimis.
[11] Surrexit itaque David mane,
et sermo Domini factus est ad Gad prophetam et videntem David,
dicens :
[12] Vade,
et loquere ad David :
Hæc dicit Dominus :
Trium tibi datur optio :
elige unum quod volueris ex his,
ut faciam tibi.
[13] Cumque venisset Gad ad David,
nuntiavit ei,
dicens :
Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua :
aut tribus mensibus fugies adversarios tuos,
et ille te persequentur :
aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua.
Nunc ergo delibera,
et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem.
[14] Dixit autem David ad Gad :
Coarctor nimis :
sed melius est ut incidam in manus Domini (
multæ enim misericordiæ ejus sunt)
quam in manus hominum.
[15] Immisitque Dominus pestilentiam in Israël,
de mane usque ad tempus constitutum,
et mortui sunt ex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta millia virorum.
[16] Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam,
misertus est Dominus super afflictione,
et ait angelo percutienti populum :
Sufficit :
nunc contine manum tuam.
Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusæi.
[17] Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum cædentem populum :
Ego sum qui peccavi,
ego inique egi :
isti qui oves sunt,
quid fecerunt ?
vertatur,
obsecro,
manus tua contra me,
et contra domum patris mei.
[18] Venit autem Gad ad David in die illa,
et dixit ei :
Ascende,
et constitue altare Domino in area Areuna Jebusæi.
[19] Et ascendit David juxta sermonem Gad,
quem præceperat ei Dominus.
[20] Conspiciensque Areuna,
animadvertit regem et servos ejus transire ad se :
[21] et egressus adoravit regem prono vultu in terram,
et ait :
Quid causæ est ut veniat dominus meus rex ad servum suum ?
Cui David ait :
Ut emam a te aream,
et ædificem altare Domino,
et cesset interfectio quæ grassatur in populo.
[22] Et ait Areuna ad David :
Accipiat,
et offerat dominus meus rex sicut placet ei :
habes boves in holocaustum,
et plaustrum,
et juga boum in usum lignorum.
[23] Omnia dedit Areuna rex regi :
dixitque Areuna ad regem :
Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum.
[24] Cui respondens rex,
ait :
Nequaquam ut vis,
sed emam pretio a te,
et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita.
Emit ergo David aream,
et boves,
argenti siclis quinquaginta :
[25] et ædificavit ibi David altare Domino,
et obtulit holocausta et pacifica :
et propitiatus est Dominus terræ,
et cohibita est plaga ab Israël.