[1] Ecce autem in Ephraim orta est seditio :
nam transeuntes contra aquilonem,
dixerunt ad Jephte :
Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon,
vocare nos noluisti,
ut pergeremus tecum ?
igitur incendemus domum tuam.
[2] Quibus ille respondit :
Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens :
vocavique vos,
ut præberetis mihi auxilium,
et facere noluistis.
[3] Quod cernens,
posui animam meam in manibus meis,
transivique ad filios Ammon,
et tradidit eos Dominus in manus meas.
Quid commerui,
ut adversum me consurgatis in prælium ?
[4] Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad,
pugnabat contra Ephraim :
percusseruntque viri Galaad Ephraim,
quia dixerat :
Fugitivus est Galaad de Ephraim,
et habitat in medio Ephraim et Manasse.
[5] Occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis,
per quæ Ephraim reversurus erat.
Cumque venisset ad ea de Ephraim numero,
fugiens,
atque dixisset :
Obsecro ut me transire permittatis :
dicebant ei Galaaditæ :
Numquid Ephrathæus es ?
quo dicente :
Non sum :
[6] interrogabant eum :
Dic ergo Scibboleth,
quod interpretatur Spica.
Qui respondebat :
Sibboleth :
eadem littera spicam exprimere non valens.
Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu.
Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia.
[7] Judicavit itaque Jephte Galaadites Israël sex annis :
et mortuus est,
ac sepultus in civitate sua Galaad.
[8] Post hunc judicavit Israël Abesan de Bethlehem :
[9] qui habuit triginta filios,
et totidem filias,
quas emittens foras,
maritis dedit,
et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores,
introducens in domum suam.
Qui septem annis judicavit Israël :
[10] mortuusque est,
ac sepultus in Bethlehem.
[11] Cui successit Ahialon Zabulonites :
et judicavit Israël decem annis :
[12] mortuusque est,
ac sepultus in Zabulon.
[13] Post hunc judicavit Israël Abdon filius Illel Pharathonites :
[14] qui habuit quadraginta filios,
et triginta ex eis nepotes,
ascendentes super septuaginta pullos asinarum.
Et judicavit Israël octo annis :
[15] mortuusque est,
ac sepultus in Pharathon terræ Ephraim,
in monte Amalec.