[1] In diebus illis non erat rex in Israël,
et tribus Dan quærebat possessionem sibi,
ut habitaret in ea :
usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat.
[2] Miserunt ergo filii Dan stirpis et familiæ suæ quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol,
ut explorarent terram,
et diligenter inspicerent :
dixeruntque eis :
Ite,
et considerate terram.
Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim,
et intrassent domum Michæ,
requieverunt ibi :
[3] et agnoscentes vocem adolescentis Levitæ,
utentesque illius diversorio,
dixerunt ad eum :
Quis te huc adducit ?
quid hic agis ?
quam ob causam huc venire voluisti ?
[4] Qui respondit eis :
Hæc et hæc præstitit mihi Michas,
et me mercede conduxit,
ut sim ei sacerdos.
[5] Rogaverunt autem eum ut consuleret Dominum ut scire possent an prospero itinere pergerent,
et res haberet effectum.
[6] Qui respondit eis :
Ite in pace :
Dominus respicit viam vestram,
et iter quo pergitis.
[7] Euntes igitur quinque viri venerunt Lais :
videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore,
juxta consuetudinem Sidoniorum,
securum et quietum,
nullo ei penitus resistente,
magnarumque opum,
et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum.
[8] Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol,
et quid egissent sciscitantibus responderunt :
[9] Surgite,
ascendamus ad eos :
vidimus enim terram valde opulentam et uberem.
Nolite negligere,
nolite cessare :
eamus,
et possideamus eam :
nullus erit labor.
[10] Intrabimus ad securos,
in regionem latissimam,
tradetque nobis Dominus locum,
in quo nullius rei est penuria eorum quæ gignuntur in terra.
[11] Profecti igitur sunt de cognatione Dan,
id est,
de Saraa et Esthaol,
sexcenti viri accincti armis bellicis,
[12] ascendentesque manserunt in Cariathiarim Judæ :
qui locus ex eo tempore Castrorum Dan nomen accepit,
et est post tergum Cariathiarim.
[13] Inde transierunt in montem Ephraim.
Cumque venissent ad domum Michæ,
[14] dixerunt quinque viri,
qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais,
ceteris fratribus suis :
Nostis quod in domibus istis sit ephod,
et theraphim,
et sculptile,
atque conflatile :
videte quid vobis placeat.
[15] Et cum paululum declinassent,
ingressi sunt domum adolescentis Levitæ,
qui erat in domo Michæ :
salutaveruntque eum verbis pacificis.
[16] Sexcenti autem viri ita ut erant armati,
stabant ante ostium.
[17] At illi,
qui ingressi fuerant domum juvenis,
sculptile,
et ephod,
et theraphim,
atque conflatile tollere nitebantur,
et sacerdos stabat ante ostium,
sexcentis viris fortissimis haud procul expectantibus.
[18] Tulerunt igitur qui intraverant sculptile,
ephod,
et idola,
atque conflatile.
Quibus dixit sacerdos :
Quid facitis ?
[19] Cui responderunt :
Tace et pone digitum super os tuum :
venique nobiscum,
ut habeamus te patrem,
ac sacerdotem.
Quid tibi melius est,
ut sis sacerdos in domo unius viri,
an in una tribu et familia in Israël ?
[20] Quod cum audisset,
acquievit sermonibus eorum,
et tulit ephod,
et idola,
ac sculptile,
et profectus est cum eis.
[21] Qui cum pergerent,
et ante se ire fecissent parvulos ac jumenta,
et omne quod erat pretiosum,
[22] et jam a domo Michæ essent procul,
viri qui habitabant in ædibus Michæ conclamantes secuti sunt,
[23] et post tergum clamare cœperunt.
Qui cum respexissent,
dixerunt ad Micham :
Quid tibi vis ?
cur clamas ?
[24] Qui respondit :
Deos meos,
quos mihi feci,
tulistis,
et sacerdotem,
et omnia quæ habeo,
et dicitis :
Quid tibi est ?
[25] Dixeruntque ei filii Dan :
Cave ne ultra loquaris ad nos,
et veniant ad te viri animo concitati,
et ipse cum omni domo tua pereas.
[26] Et sic cœpto itinere perrexerunt.
Videns autem Michas quod fortiores se essent,
reversus est in domum suam.
[27] Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem,
et quæ supra diximus :
veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum,
et percusserunt eos in ore gladii :
urbemque incendio tradiderunt,
[28] nullo penitus ferente præsidium,
eo quod procul habitarent a Sidone,
et cum nullo hominum haberent quidquam societatis ac negotii.
Erat autem civitas sita in regione Rohob :
quam rursum exstruentes habitaverunt in ea,
[29] vocato nomine civitatis Dan,
juxta vocabulum patris sui,
quem genuerat Israël,
quæ prius Lais dicebatur.
[30] Posueruntque sibi sculptile,
et Jonathan filium Gersam filii Moysi ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan,
usque ad diem captivitatis suæ.
[31] Mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore quo fuit domus Dei in Silo.
In diebus illis non erat rex in Israël.