[1] Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.
[2] Et vidit puteum in agro,
tres quoque greges ovium accubantes juxta eum :
nam ex illo adaquabantur pecora,
et os ejus grandi lapide claudebatur.
[3] Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem,
et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.
[4] Dixitque ad pastores :
Fratres,
unde estis ?
Qui responderunt :
De Haran.
[5] Quos interrogans,
Numquid,
ait,
nostis Laban filium Nachor ?
Dixerunt :
Novimus.
[6] Sanusne est ?
inquit.
Valet,
inquiunt :
et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.
[7] Dixitque Jacob :
Adhuc multum diei superest,
nec est tempus ut reducantur ad caulas greges :
date ante potum ovibus,
et sic eas ad pastum reducite.
[8] Qui responderunt :
Non possumus,
donec omnia pecora congregentur,
et amoveamus lapidem de ore putei,
ut adaquemus greges.
[9] Adhuc loquebantur,
et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui :
nam gregem ipsa pascebat.
[10] Quam cum vidisset Jacob,
et sciret consobrinam suam,
ovesque Laban avunculi sui,
amovit lapidem quo puteus claudebatur.
[11] Et adaquato grege,
osculatus est eam :
et elevata voce flevit,
[12] et indicavit ei quod frater esset patris sui,
et filius Rebeccæ :
at illa festinans nuntiavit patri suo.
[13] Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ,
cucurrit obviam ei :
complexusque eum,
et in oscula ruens,
duxit in domum suam.
Auditis autem causis itineris,
[14] respondit :
Os meum es,
et caro mea.
Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
[15] dixit ei :
Num quia frater meus es,
gratis servies mihi ?
dic quid mercedis accipias.
[16] Habebat vero duas filias :
nomen majoris Lia,
minor vero appellabatur Rachel.
[17] Sed Lia lippis erat oculis :
Rachel decora facie,
et venusto aspectu.
[18] Quam diligens Jacob,
ait :
Serviam tibi pro Rachel filia tua minore,
septem annis.
[19] Respondit Laban :
Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro :
mane apud me.
[20] Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis :
et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.
[21] Dixitque ad Laban :
Da mihi uxorem meam :
quia jam tempus impletum est,
ut ingrediar ad illam.
[22] Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium,
fecit nuptias.
[23] Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,
[24] dans ancillam filiæ,
Zelpham nomine.
Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus,
facto mane vidit Liam :
[25] et dixit ad socerum suum :
Quid est quod facere voluisti ?
nonne pro Rachel servivi tibi ?
quare imposuisti mihi ?
[26] Respondit Laban :
Non est in loco nostro consuetudinis,
ut minores ante tradamus ad nuptias.
[27] Imple hebdomadam dierum hujus copulæ :
et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
[28] Acquievit placito :
et hebdomada transacta,
Rachel duxit uxorem :
[29] cui pater servam Balam tradiderat.
[30] Tandemque potitus optatis nuptiis,
amorem sequentis priori prætulit,
serviens apud eum septem annis aliis.
[31] Videns autem Dominus quod despiceret Liam,
aperuit vulvam ejus,
sorore sterili permanente.
[32] Quæ conceptum genuit filium,
vocavitque nomen ejus Ruben,
dicens :
Vidit Dominus humilitatem meam :
nunc amabit me vir meus.
[33] Rursumque concepit et peperit filium,
et ait :
Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui,
dedit etiam istum mihi ;
vocavitque nomen ejus Simeon.
[34] Concepitque tertio,
et genuit alium filium :
dixitque :
Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus :
eo quod pepererim ei tres filios :
et idcirco appellavit nomen ejus Levi.
[35] Quarto concepit,
et peperit filium,
et ait :
Modo confitebor Domino,
et ob hoc vocavit eum Judam :
cessavitque parere.