[1] Hæ sunt autem generationes Esau,
ipse est Edom.
[2] Esau accepit uxores de filiabus Chanaan :
Ada filiam Elon Hethæi,
et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi :
[3] Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth.
[4] Peperit autem Ada Eliphaz :
Basemath genuit Rahuel :
[5] Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core.
Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
[6] Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias,
et omnem animam domus suæ,
et substantiam,
et pecora,
et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan :
et abiit in alteram regionem,
recessitque a fratre suo Jacob.
[7] Divites enim erant valde,
et simul habitare non poterant :
nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum.
[8] Habitavitque Esau in monte Seir,
ipse est Edom.
[9] Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
[10] et hæc nomina filiorum ejus :
Eliphaz filius Ada uxoris Esau :
Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.
[11] Fueruntque Eliphaz filii :
Theman,
Omar,
Sepho,
et Gatham,
et Cenez.
[12] Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau :
quæ peperit ei Amalech.
Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
[13] Filii autem Rahuel :
Nahath et Zara,
Samma et Meza :
hi filii Basemath uxoris Esau.
[14] Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon,
uxoris Esau,
quos genuit ei,
Jehus et Ihelon et Core.
[15] Hi duces filiorum Esau :
filii Eliphaz primogeniti Esau :
dux Theman,
dux Omra,
dux Sepho,
dux Cenez,
[16] dux Core,
dux Gathan,
dux Amalech.
Hi filii Eliphaz in terra Edom,
et hi filii Ada.
[17] Hi quoque filii Rahuel filii Esau :
dux Nahath,
dux Zara,
dux Samma,
dux Meza :
hi autem duces Rahuel in terra Edom :
isti filii Basemath uxoris Esau.
[18] Hi autem filii Oolibama uxoris Esau :
dux Jehus,
dux Ihelon,
dux Core :
hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.
[19] Isti sunt filii Esau,
et hi duces eorum :
ipse est Edom.
[20] Isti sunt filii Seir Horræi,
habitatores terræ :
Lotan,
et Sobal,
et Sebeon,
et Ana,
[21] et Dison,
et Eser,
et Disan :
hi duces Horræi,
filii Seir in terra Edom.
[22] Facti sunt autem filii Lotan :
Hori et Heman.
Erat autem soror Lotan,
Thamna.
[23] Et isti filii Sobal :
Alvan et Manahat et Ebal,
et Sepho et Onam.
[24] Et hi filii Sebeon :
Aja et Ana.
Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine,
cum pasceret asinos Sebeon patris sui :
[25] habuitque filium Dison,
et filiam Oolibama.
[26] Et isti filii Dison :
Hamdan,
et Eseban,
et Jethram,
et Charan.
[27] Hi quoque filii Eser :
Balaan,
et Zavan,
et Acan.
[28] Habuit autem filios Disan :
Hus et Aram.
[29] Hi duces Horræorum :
dux Lotan,
dux Sobal,
dux Sebeon,
dux Ana,
[30] dux Dison,
dux Eser,
dux Disan :
isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir.
[31] Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël,
fuerunt hi :
[32] Bela filius Beor,
nomenque urbis ejus Denaba.
[33] Mortuus est autem Bela,
et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra.
[34] Cumque mortuus esset Jobab,
regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
[35] Hoc quoque mortuo,
regnavit pro eo Adad filius Badad,
qui percussit Madian in regione Moab :
et nomen urbis ejus Avith.
[36] Cumque mortuus esset Adad,
regnavit pro eo Semla de Masreca.
[37] Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
[38] Cumque et hic obiisset,
successit in regnum Balanan filius Achobor.
[39] Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar,
nomenque urbis ejus Phau :
et appellabatur uxor ejus Meetabel,
filia Matred filiæ Mezaab.
[40] Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus,
et locis,
et vocabulis suis :
dux Thamna,
dux Alva,
dux Jetheth,
[41] dux Oolibama,
dux Ela,
dux Phinon,
[42] dux Cenez,
dux Theman,
dux Mabsar,
[43] dux Magdiel,
dux Hiram :
hi duces Edom habitantes in terra imperii sui,
ipse est Esau pater Idumæorum.