[1] Venit autem Roboam in Jerusalem,
et convocavit universam domum Juda et Benjamin,
centum octoginta millia electorum atque bellantium,
ut dimicaret contra Israël,
et converteret ad se regnum suum.
[2] Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei,
dicens :
[3] Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda,
et ad universum Israël,
qui est in Juda et Benjamin :
[4] Hæc dicit Dominus :
Non ascendetis,
neque pugnabitis contra fratres vestros :
revertatur unusquisque in domum suam,
quia mea hoc gestum est voluntate.
Qui cum audissent sermonem Domini,
reversi sunt,
nec perrexerunt contra Jeroboam.
[5] Habitavit autem Roboam in Jerusalem,
et ædificavit civitates muratas in Juda.
[6] Exstruxitque Bethlehem,
et Etam,
et Thecue,
[7] Bethsur quoque,
et Socho,
et Odollam,
[8] necnon et Geth,
et Maresa,
et Ziph,
[9] sed et Aduram,
et Lachis,
et Azeca,
[10] Saraa quoque,
et Ajalon,
et Hebron,
quæ erant in Juda et Benjamin,
civitates munitissimas.
[11] Cumque clausisset eas muris,
posuit in eis principes,
ciborumque horrea,
hoc est,
olei,
et vini.
[12] Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum,
firmavitque eas summa diligentia,
et imperavit super Judam et Benjamin.
[13] Sacerdotes autem et Levitæ qui erant in universo Israël,
venerunt ad eum de cunctis sedibus suis,
[14] relinquentes suburbana et possessiones suas,
et transeuntes ad Judam et Jerusalem :
eo quod abjecisset eos Jeroboam et posteri ejus,
ne sacerdotio Domini fungerentur.
[15] Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum,
et dæmoniorum,
vitulorumque quos fecerat.
[16] Sed et de cunctis tribubus Israël,
quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israël,
venerunt in Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum.
[17] Et roboraverunt regnum Juda,
et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos :
ambulaverunt enim in viis David et Salomonis,
annis tantum tribus.
[18] Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Jerimoth filii David :
Abihail quoque filiam Eliab filii Isai,
[19] quæ peperit ei filios Jehus,
et Somoriam,
et Zoom.
[20] Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom,
quæ peperit ei Abia,
et Ethai,
et Ziza,
et Salomith.
[21] Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas :
nam uxores decem et octo duxerat,
concubinas autem sexaginta :
et genuit viginti octo filios,
et sexaginta filias.
[22] Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos :
ipsum enim regem facere cogitabat,
[23] quia sapientior fuit,
et potentior super omnes filios ejus,
et in cunctis finibus Juda et Benjamin,
et in universis civitatibus muratis :
præbuitque eis escas plurimas,
et multas petivit uxores.