[1] Septem annorum erat Joas cum regnare cœpisset,
et quadraginta annis regnavit in Jerusalem :
nomen matris ejus Sebia de Bersabee.
[2] Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadæ sacerdotis.
[3] Accepit autem ei Jojada uxores duas,
e quibus genuit filios et filias.
[4] Post quæ placuit Joas ut instauraret domum Domini.
[5] Congregavitque sacerdotes et Levitas,
et dixit eis :
Egredimini ad civitates Juda,
et colligite de universo Israël pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos,
festinatoque hoc facite.
Porro Levitæ egere negligentius.
[6] Vocavitque rex Jojadam principem,
et dixit ei :
Quare tibi non fuit curæ,
ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam quæ constituta est a Moyse servo Domini,
ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii ?
[7] Athalia enim impiissima,
et filii ejus,
destruxerunt domum Dei,
et de universis quæ sanctificata fuerant in templo Domini,
ornaverunt fanum Baalim.
[8] Præcepit ergo rex,
et fecerunt arcam :
posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus.
[9] Et prædicatum est in Juda et Jerusalem ut deferrent singuli pretium Domino,
quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israël in deserto.
[10] Lætatique sunt cuncti principes,
et omnis populus,
et ingressi contulerunt in arcam Domini,
atque miserunt ita ut impleretur.
[11] Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (
videbant enim multam pecuniam),
ingrediebatur scriba regis,
et quem primus sacerdos constituerat,
effundebantque pecuniam quæ erat in arca,
porro arcam reportabant ad locum suum :
sicque faciebant per singulos dies.
Et congregata est infinita pecunia,
[12] quam dederunt rex et Jojada his qui præerant operibus domus Domini :
at illi conducebant ex ea cæsores lapidum,
et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini :
fabros quoque ferri et æris,
ut quod cadere cœperat,
fulciretur.
[13] Egeruntque hi qui operabantur industrie,
et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum,
ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum,
et firmiter eam stare fecerunt.
[14] Cumque complessent omnia opera,
detulerunt coram rege et Jojada reliquam partem pecuniæ :
de qua facta sunt vasa templi in ministerium,
et ad holocausta,
phialæ quoque,
et cetera vasa aurea et argentea :
offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ.
[15] Senuit autem Jojada plenus dierum,
et mortuus est cum esset centum triginta annorum :
[16] sepelieruntque eum in civitate David cum regibus,
eo quod fecisset bonum cum Israël,
et cum domo ejus.
[17] Postquam autem obiit Jojada,
ingressi sunt principes Juda,
et adoraverunt regem :
qui delinitus obsequiis eorum,
acquievit eis.
[18] Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum,
servieruntque lucis et sculptilibus :
et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum.
[19] Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum,
quos protestantes illi audire nolebant.
[20] Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadæ sacerdotem,
et stetit in conspectu populi,
et dixit eis :
Hæc dicit Dominus Deus :
Quare transgredimini præceptum Domini,
quod vobis non proderit,
et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos ?
[21] Qui congregati adversus eum,
miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini.
[22] Et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Jojada pater illius secum,
sed interfecit filium ejus.
Qui cum moreretur,
ait :
Videat Dominus,
et requirat.
[23] Cumque evolutus esset annus,
ascendit contra eum exercitus Syriæ :
venitque in Judam et Jerusalem,
et interfecit cunctos principes populi,
atque universam prædam miserunt regi in Damascum.
[24] Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum,
tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem,
eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum :
in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia.
[25] Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis :
surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadæ sacerdotis,
et occiderunt eum in lectulo suo,
et mortuus est :
sepelieruntque eum in civitate David,
sed non in sepulchris regum.
[26] Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semaath Ammanitidis,
et Jozabad filius Semmarith Moabitidis.
[27] Porro filii ejus,
ac summa pecuniæ quæ adunata fuerat sub eo,
et instauratio domus Dei,
scripta sunt diligentius in libro regum :
regnavit autem Amasias filius ejus pro eo.