[1] Dormivit autem Abia cum patribus suis,
et sepelierunt eum in civitate David :
regnavitque Asa filius ejus pro eo,
in cujus diebus quievit terra annis decem.
[2] Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui,
et subvertit altaria peregrini cultus,
et excelsa.
[3] Et confregit statuas,
lucosque succidit :
[4] et præcepit Judæ ut quæreret Dominum Deum patrum suorum,
et faceret legem,
et universa mandata :
[5] et abstulit de cunctis urbibus Juda aras et fana,
et regnavit in pace.
[6] Ædificavit quoque urbes munitas in Juda,
quia quietus erat,
et nulla temporibus ejus bella surrexerant,
pacem Domino largiente.
[7] Dixit autem Judæ :
Ædificemus civitates istas,
et vallemus muris,
et roboremus turribus,
et portis,
et seris,
donec a bellis quieta sunt omnia,
eo quod quæsierimus Dominum Deum patrum nostrorum,
et dederit nobis pacem per gyrum.
Ædificaverunt igitur,
et nullum in exstruendo impedimentum fuit.
[8] Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta millia,
de Benjamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia :
omnes isti viri fortissimi.
[9] Egressus est autem contra eos Zara Æthiops cum exercitu suo,
decies centena millia,
et curribus trecentis :
et venit usque Maresa.
[10] Porro Asa perrexit obviam ei,
et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata,
quæ est juxta Maresa :
[11] et invocavit Dominum Deum,
et ait :
Domine,
non est apud te ulla distantia,
utrum in paucis auxilieris,
an in pluribus.
Adjuva nos,
Domine Deus noster :
in te enim,
et in tuo nomine habentes fiduciam,
venimus contra hanc multitudinem.
Domine,
Deus noster tu es :
non prævaleat contra te homo.
[12] Exterruit itaque Dominus Æthiopes coram Asa et Juda :
fugeruntque Æthiopes.
[13] Et persecutus est eos Asa,
et populus qui cum eo erat,
usque Gerara :
et ruerunt Æthiopes usque ad internecionem,
quia Domino cædente contriti sunt,
et exercitu illius præliante.
Tulerunt ergo spolia multa,
[14] et percusserunt civitates omnes per circuitum Geraræ :
grandis quippe cunctos terror invaserat :
et diripuerunt urbes,
et multam prædam asportaverunt.
[15] Sed et caulas ovium destruentes,
tulerunt pecorum infinitam multitudinem,
et camelorum :
reversique sunt in Jerusalem.